Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 431


quantum ad usum erant illis civibus communes servi,
et equi, et canes: quilibet enim civium cum indigebat,
absque aliam requisitione utebatur alterius equis, canibus,
et servis.
Quod reges, et principes non debent disponere
civitatem sic, quod mulieres ordinentur
ad opera bellica, ut Socrates statuebat.
Cap. XII.

Ut in praecedentibus dicebatur, Socrates statuit mulieres
instruendas esse ad opera bellica, et debere bellare,
sicut et viri: assuemens exemplum ex bestiis, ex quibus
tam mares quam foeminae bellant. Sed quod reges
et principes, et universaliter illi quorum est civitatem
disponere, non debeant ordinare mulieres ad opera bellica,
sed viros, triplici via venari, possumus, secundum tria
quae requiruntur ad bellum. Homines enim bellatores
decet esse mente cautos et providos: corde viriles et animosos:
corpore robustos et fortes. Cautela enim et providentia
est necessaria in bellis. nam aliquando propter
cautelas adhibitas plus superantur hostes ex sagacitate
quam ex fortitudine: pauci enim bellatores si sint sagaces
et industres superant multos non fortitudine sed prudentia.
Mulieres ergo, quia habent consilium invalidum, et
ab usu rationis deficiunt, nec sunt ita industres et providae
sicut viri, non sunt ordinandae ad opera bellica. Nam
in bellis magna cautela et industria est adhibenda, quia
secundum Vegetium in De re militari, si alia male acta
recuperari possunt, casus tamen bellorum irremediabiles
sunt. ex ipsa igitur industria, quae requiritur in bellantibus,
arguere possumus mulieres instruendas non esse ad
opera bellica. Secunda via ad investigandum hoc idem,
sumitur ex virilitate et animositate, quae requiritur in

Torna all'inizio