Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 233


que in massa ex farine unde fit conmixtione concreta, queque sobolis
vel voluptatis aucupio nuptialis proventus acervo desiderii mergitur
ex copula, et pressi copia lactis, metalli, cere, adogminis ignibus liquefacta
congeries.
Confusa coadunatio est, ut salis et aque, ignis et stuppe, gutte vini
si equori marino infundas, aque et meri, olei et balsami, ubi unum ab
altero maioris quantitatis absumitur. Unguenti, quod pigmentaria phisica
sibi asciscit, colorumque conmixtio, quibus audax pictorum articulus
scit simulare cupressum, hec etiam confusionis versata maneries ad ipsa
incorporalia vertenda conducitur, quia medius color ex albedinis nigredinisque
subverso conficitur. Neutra enim sui generis inmansit natura,
ubi duo illa in medii coloris facturitate coierunt. Hinc Eutices sobrium
scientie veritatisque limen egressus, Dei hominisque in Christo naturas
confusionis absortu, ita quod neutra sui generis remansisset, id est nec
divinitas id quod erat nec humanitas remansisset humanitas, ratus est
convenisse. Indeque malefetus sui erroris cepit defensare conceptum,
Christumque ex duabus sed non in duabus naturis contra catholicam et
apostolicam veritatem constare, perfalsus asserere. Posset enim amens
in ipsis et ex ipsis naturalibus sui precepitii captasse compendium, dum
in uno homine, qui simul ex anima corpore consistit, corporis et anime
naturas, tametsi a sese prorsus removeantur, cerneret sine confusione, et
in una specie que humanitas est genus et differentias, et in uno individuo
dissimilitudinis, quod platonitas est, omnes proprietates que sunt in Platone
coisse, ita quod quelibet sui generis remansisse nullamque confusionem
admissam ipsi earum effectus in quovis homine luce clarius probant.
Sed nisi succisus cedere nescit error.
Appositiva coadunatio est ut auri gemmeque ad regium diadema
et quicquid fit fabre. Secundum quod coadunandi genus humanitas
divinitati Christi, quamvis ineffabiliter, apposita est. Sic cera mollis,
que est quicquid esse potest, sigillo, sic lumen lumini coadunatur. De
opinione que partim in fantasma vel fantasticum evolat, dum cimeram
vel hyrcocervum vel aliquid tale, quod in solis et nudis et puris intellectibus
positum sit, cogitat, de quo dicit Aristotiles in IIo libro Periermeniarum
quia «opinio eius rei est, non quia est, sed quia non est»,
partim ad imaginationem vel estimationem se transfert, solet dici quod

Torna all'inizio