QUAESTIO 2
Deinde quaeritur specialiter de tentatione primorum parentum; et circa hoc
quaeruntur tria: 1. De progressu tentationis; 2. De quantitate peccati tentationem
sequentis; 3. Utrum Adam potuerit peccare venialiter antequam mortaliter.
ARTICULUS 1
Utrum diabolus ex invidia, et in forma serpentis tentaverit Evam
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR non fuisse talis tentationis progressus, qualis in littera describitur.
Invidia enim respectu superioris est; unde dicitur Iob 5, 2: «Parvulum occidit
invidia». Sed Adam non erat superior daemone, ad minus reputatione daemonis,
qui fuit superbissimus. Ergo non est ex invidia stimulatus ad tentandum.
2. Praeterea, in primo statu anima corpori omnino imperabat. Ergo diversitas
quae erat ex parte corporis, nullo modo in animam redundabat. Sed mulier differebat
a viro secundum corporis dispositionem; unde Philosophus in 10 Metaph.
dicit, quod mas et femina differunt differentiis materialibus. Ergo
tunc temporis non oportebat quod femina esset minus sapiens vel fortis quam vir;
et ita nulla ratio videtur quare per mulierem ad virum tentando transierit.
3. Praeterea, tentatio est assimilatio boni ad fallendum, ut Cassiodorus super
Psalmos dicit. Si ergo iniquus persuasor tentare hominem disponebat, formam
boni persuasoris, scilicet Angeli, assumere debuit.
4. Si dicatur, quod non fuit permissus, ne homo quasi violenter deciperetur;
contra. Ad pium custodem pertinet magis infirmis maioris defensionis auxilium
exhibere. Cum ergo post peccatum, quando natura humana est infirmior, non
cohibeatur satanas quin in Angelum lucis se transformet, ut dicitur 2 Cor. 10,
multo minus tunc cohiberi debuit.
5. Praeterea, consideratio praecepti in actu a peccato retrahit; et sic tentationis
effectum impedit. Si ergo tentator ad trahendum in peccatum venerat, videtur
quod inconvenienter mulierem in memoriam praecepti adduxerit.
SED CONTRA est quod dicitur Sap. 2, 24: «Invidia diaboli mors introivit in orbem
terrarum». Et ita videtur quod ex invidia diabolus commotus fuerit ad tentandum.
Praeterea, ut Augustinus dicit, ordo tentationis interioris
qui in nobis nunc agitur, repraesentat ordinem tentationis in primis
parentibus servatum. Sed in nobis tentatio a sensualitate incipit, et per inferiorem
rationem in superiorem producitur. Cum ergo sensualitas serpentem
repraesentet, et inferior ratio mulierem, et superior virum; videtur quod decentissimus
fuit talis ordo tentationis in primo peccato, ut in eo possit peccatorum
sequentium similitudo ostendi.
|
|