AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quando aliquis orat propter suam utilitatem,
ratio non petit nisi hoc quod vult; et ideo tunc cuius est orare eius est velle. Sed
Christus hoc non petebat propter suam utilitatem, ut scilicet ipse effectum huius
petitionis consequeretur, sed propter utilitatem aliorum, ut dictum est; et ideo
ratio non petebat hoc, secundum quod ipsa volebat, sed secundum quod sensualitas
appetebat.
Ad secundum dicendum, quod ex sensualitate oravit, quamvis sensualitas non
oraret: quia appetitus sensualitatis erat causa quare orationem proponebat.
Ad tertium dicendum, quod illud quaerere et invocare non designat orationem
proprie dictam, sed ordinationem quae est in his, sicut et in omnibus aliis creaturis,
ad recipiendum a Deo ea quae ad conservationem sui pertinent.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod omnis oratio quam Christus obtulit
hac intentione, ut ipsam impetraret, fuit exaudita. Sed cum aliquis impetrare
non intendat quod absolute non vult; haec sola oratio Christi exaudita fuit quae
erat de eo quod Christus absolute voluit. Hoc autem dicitur aliquis simpliciter
et absolute velle in quo ultimus eius consensus stat. Ultimus autem consensus
est secundum supremam partem appetitus in homine. Appetitus autem rationis
est supra appetitum sensus, et in appetitu rationis est supremum quod in finem
tendit, vel in aliquid coniunctum fini. Et ideo hoc solum Christus absolute
voluit quod secundum rationem voluit ut finem, et ut in ordine ad finem; et
omnis talis sua oratio fuit exaudita.
Quod autem secundum sensualitatem voluit, absolute non voluit; et ideo ratio
non hoc, orando proposuit ut impetraret. Nec tamen fuit simulatio, quia appetitum
sensualitatis exprimebat ratione iam dicta: similiter quod volebat ratio ut
natura, si in eo non sicut in fine quiescebat, non simpliciter volebat, ut prius
dictum est; et ideo etiam haec non hoc proposuit orando ut impetraret; et propter
hoc huiusmodi orationes non fuerunt exauditae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod hoc dixit Christus in persona Ecclesiae, ut
dicit Glossa. Vel loquitur de oratione exprimente voluntatem sensualitatis, aut
velleitatem rationis ut naturam.
Ad secundum dicendum, quod voluntas rationis ut natura, est de eo quod habet
in se bonitatem, non considerato ordine eius ad aliud; unde voluntas talis in
Christo fuit de salute omnium hominum, sicut voluntas fuit in Deo; sed secundum
hanc simpliciter et absolute non dicitur aliquis velle. Hanc autem
voluntatem Hugo de Sancto Victore dicit voluntatem pietatis. Sed voluntas ut
ratio, est de eo quod habet bonitatem etiam in ordine ad aliud; et secundum
hanc voluntatem non volebat Christus omnes salvari, sicut nec Deus voluntate
|
|