die et noce interfectos filie populi mei? » (Ierem., IX, 1), interfectos
quidem non gladio sed suffocatos a dyabulo, qui fidem Christi negaverunt
vel scandalis vel impaciencia affetti vel fame et necessitate
gravati! Heu, heu, heu, Domine Deus! Ergone decepisti populum tuum,
populum christianum, dicens: «Pax, pax» (Luc., XXIV, 36) et, ecce,
pervenit gladius usque ad animam! Tu enim, domine Iesus Christe,
dixisti discedens a discipulis tuis: «pacem meam do vobis, pacem relinquo
vobis» (Ioh., XIV, 27)! Et postquam ascendisti in celum, guerra et
persecucio christianorum duravit contra christianos trecentis annis, quibus
quasi incessanter occiderunt eos. Set tunc quidem corpus occidebant
non animam, quin potius e contrario, quia quanto plures
occidebant, tanto magis christiani crescebant. Et ecce bestia Machometus,
cujus tirannidem roborasti contra christianos fere septingentis
annis, occidit corpore et deficiunt fide. Quid faciam ego miser et afflictus
et relictus solus in profundis partibus orientis in medio captivorum,
et audio christianos occisos triginta millia in una die et
reliquos audio et video pre afflictione spiritus et impaciencia mentis
negare fidem Christi et accedere ad perfidiam Machometi. Et iam
quidem divine sapiencie ac sue matri literas de causa mee tristicie et
admiracionis transmisi, et nedum responsionem alicujus consolacionis
recepi. Faciam igitur, quod consuevit facere, qui in via publica intollerabilem
iniuriam patitur, qui alta voce clamat: «Accurre, homo,
accurre homo!» Vocabo igitur vim paciens, vocabo, ut sciam,
si est qui michi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertam impaciencie
mee querelam.
O magne pater sancte Dominice, o pater et institutor ordinis rpedicatorum,
qui zelo fidei et devocionis accensus licet generaliter
contra hereticos, tamen spirituali zelo contra Sarracenos barbam nutristi!
Tu cogitasti in virtute Dei posse estirpare Machometistas a
parte occidentali, voluisti quidem sed non potuisti! Nunc autem,
quando introisti ad Deum tuum, quando factus es potencior et
nos tantum tuo patrocinio indigemus, silere poteris? Sitis plures,
introite ad Deum nostrum, sitis plures et clamate fortiter! Modo enim
potes tecum assumere conventum magnum, ymmo conventus plures
de ordine tuo, qui de novo a Sarracenis occisi sunt, ut arbitror. Ego
namque sollicitus quero ab illis, qui redeunt de capcione Accon et
nullum invenio qui dicat michi aliquem fratem Predicatorum remansisse
ad vitam. Set eciam sollicitor circumspiciens inter captivos, si
forte aliquos ex meis fratribus predicatoribus invenirem, et nullum
invenio. Invenio tamen tunicas et paramenta, libros eciam et breviaria
inter Sarracenos. O fratres predicatores, quo ivistis sine tunicis et
|
|