Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 320


Qualiter instruendi sunt pueri, ut se
habeant circa potum, circa venerea,
et circa coniugia contrahenda.
Cap. XII.

Postquam in praecedenti capitulo diximus, qualiter
delinquitur circa cibum. Restat dicere, quomodo
delinquitur circa potum. Dicebatur enim superius quod
iuvenis aetas maxime est prona ad intemperantiam, quare
cum semper sit adhibenda cautela, ubi maius periculum
imminet, in puerili aetate cavendum est ne iuvenes
efficiantur intemperati. Temperantia autem circa
tria est adhibenda: circa cibum, potum, et venerea.
Nam non solum cibus indebite sumptus intemperantiam
causa, sed etiam potus. Decet ergo iuvenes non solum
esse abstinentes, ut non efficiantur gulosi ex sumptione
cibi: sed etiam decet eos sobrios, ut non efficiantur
ebrii ex sumptione potus. Vinum enim immoderate
sumptum (quantum ad praesens spectat) tria mala causat.
Primo, quia venerea provocat. Cum enim corpore
calefacto maior fiat incitatio ad actus venereos, vinum
quod maxime calorem efficit immoderate sumptum, incitat
ad incontinentiam nimiam. ergo sumptio vini, in quantum
venerea provocat, tanto magis in aetate iuvenili quam
senili cavenda est, quanto illa aetas pronior est ad lasciviam
quam alia. Secundum malum, quod inducit nimia sumptio vini,
est depressio rationis. Nam ascendentibus fumositatibus
vini ad caput, turbatur cerebrum: quo turbato deprimitur
ratio nostra quantum ad suos actus, quia non possumus libere
ratione uti. Immoderata ergo sumptio vini in tantum impedit
rationis usum, in quantum turbat cerebrum. Inde est ergo
quod aliqui plus offendiuntur a vino quam alii: quia habent

Torna all'inizio