Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 234

Liber III


in mediocrem, gravemque ascendere et e gravi in mediocrem atque humilem, non tamen repente, sed per quosdam quasi gradus sensim descendere, ut venisse in eam, non cecidisse videamur. Mediocris inter utranque posita, neque hanc humilitatem neque illam sublimitatem omnino retinet. Distinguitur tamen et illa figuris et luminibus orationis et quia utrique finitima est, faciliorem tum ascensum, tum descensum habet. In hoc genere historiae sunt magna ex parte conscriptae; orationes tamen Livianae praesertim, ad gravem plerunque conscendunt. In hoc genere magna ex parte orationes a nobis hodie scribi debent, qui forense illud dicendi genus exercere non possumus et in laudationibus plerunque versamur. Licet etiam in hoc genere epistolas scribere, praesertim eas quae materiam habent graviorem. Videndum aunt est, ne in finitima his figuris vitia dilabamur. Nam dum graves esse cupimus, solemus nonnunquam tumidi fieri, si vel crebris atque extraneis translationibus vel frequentibus ac poeticis adiectivis orationem repleamus, qualia sunt in Petronio, Martiano et Apuleio multa, quaedam etiam in Hieronymo nostro, praesertim ubi de beata Virgine aut inferis loquitur. In quod vitium multos quoque de nostris incidere hodierna die video, qui se tum demum latine atque ornate loqui putant, quum poeticis adiectivis atque

Torna all'inizio