peritus fuit. Corrector ad mensam et, ubicumque male legitur
textus, melior quam hodie aliquis repperiatur in mundo; Parisius
fuit corrector ad mensam. Cum pluribus stetit, qui postea Romani
pontifices estiterunt, scilicet cum papa Adriano et cum papa Gregorio
decimo, qui de Placentia extitit oriundus. Et tamen potius
voluit humiliari cum mitibus quam morari in curiis magnatorum,
et sic reversus est ad Ordinem suum, in quo interdum secundum
Ordinis consuetudinem lavat scutellas, quando dies sibi occurrerit
oportuna. Homo magni studii, magni ingenii et capacissimi et
magne memorie, et qui multos et optimos habet libros, quos cum
suo labore acquisivit et scribi fecit, dum Parisius esset in studio.
Item in ecclesiastico offitio multum delectatur et optime scit
cantare. Humilis homo et familiaris, benignus et honestus et
sancte vite et bone conversationis ab omnibus reputatur. Hic
igitur, quantum ad adaptationem et presentem materiam que ad
Reginos pertinet, in Michea videtur michi prefiguratus, qui regi
Ahab dedit consilium ne in Ramoth Galaad ad prelium contra
Syros ascenderet. Porro Sedechias, filius Chanaam, qui fecit sibi
cornua ferrea et dixit regi: His ventilabis Syriam, donec deleas
eam, prefiguravit illos qui laudabant Reginos, quando in maiori
Quadragesima stultiçabant, iuxta illud: Laudatur peccator in desiderio
anime sue, et iniquus benedicitur. Historiam supradictam
require III Reg. XXII.
Igitur, ea die qua ista fiebant que de Reginis dicta sunt,
inveni archipresbiterum maioris ecclesie civitatis Regii apud
ecclesiam Sancti Petri, ubi canonicus erat, et erat valde tristis
et totus attonitus, et accepit me per manum, quasi notitiam
et familiaritatem ostendens, siquidem sex annis habitaveram
in civitate Regina. Et interrogavi ipsum qualiter sibi esset. Et
respondit michi quod sicut in molendino fracto. Tunc, quia iste
fuerat unus ex laudatoribus Reginorum, quando in Quadragesima
stultiçabant, volui sibi dicere quod Micheas cuidam dixit in historia
supra tacta: Videbis, id est scies et cognosces, quando absconderis
in cubiculo, quod est intra cubiculum. Voluit dicere propheta
quod ille cui loquebatur melius cognosceret veritatem, quando
vexatio daret auditui intellectum. Cum autem hoc vellem sibi dicere,
|
|