Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 216


gratis factum esse a summo pontifice, ut opinor,
Stephano? Qui Grecum imperatorem, quod auxilium
non ferret Italie, privavit Latinumque fecit, ita ut plura
imperator a papa quam papa ab imperatore acciperet.
Sane Troianas opes quibusdam pactionibus soli
Achilles et Patroclus inter se partiti sunt. Quod etiam
mihi videntur indicare Ludovici verba, cum ait: «Ego
Ludovicus Imperator Romanus Augustus statuo et
concedo per hoc pactum confirmationis nostre tibi,
beato Petro, principi apostolorum, et per te vicario
tuo, domino Pascali, summo pontifici, et successoribus
eius in perpetuum, sicut a predecessoribus nostris
usque nunc in vestra potestate et dicione tenuistis, Romanam
civitatem cum ducatu suo et suburbanis atque
viculis omnibus et territoriis eius montanis atque maritimis
litoribus et portubus seu cunctis civitatibus, castellis,
oppidis ac villis in Tuscie partibus». 81 Tu ne,
Ludovice, cum Pascale pacisceris? Si tua, idest imperii
Romani sunt ista, cur alteri concedis? Si ipsius et ab eo
possidentur, quid attinet te illa confirmare? Quantulum
etiam ex imperio Romano tuum erit, si caput ipsum
imperii amisisti? A Roma dicitur Romanus imperator.
Quid, cetera que possides, tua ne an Pascalis
sunt? Credo, tua dices: nihil ergo valet donatio Constantini,
si ab eo pontifici donata tu possides. Si valet,
quo iure Pascalis tibi cetera remittit retentis tantum sibi
que possidet? Quid sibi vult tanta aut tua in illum
aut illius in te de imperio Romano largitio? Merito igitur

Torna all'inizio