IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 4
DIVISIO TEXTUS
Ostenso quales fuerunt Angeli in principio suae creationis quantum ad naturam,
et quantum ad culpam et innocentiam, hic inquirit quales fuerunt quantum
ad gloriam et miseriam; et dividitur in partes tres: in prima movet quaestionem;
in secunda determinat eam, ibi: «Ad quod dici potest, quod nec in beatitudine
nec in miseria creati sunt»; in tertia epilogat ea quae dixerat, ibi: «Quales
fuerunt Angeli in creatione ostensum est». Secunda pars dividitur in duas,
secundum duas quaestiones propositas, quarum prima quaerebat de beatitudine;
secunda de perfectione beatitudini annexa quam determinat ibi: «Ad hoc
autem quod quaerebant utrum perfecti vel imperfecti fuerint creati, dici potest,
quod quodam modo perfecti fuerunt et quodam alio modo imperfecti». Circa
primum tria facit: primo determinat quaestionem quantum ad malos; secundo
quantum ad bonos, ibi: «Boni vero qui perstiterunt, forte suae beatitudinis
praescii fuerunt»; tertio solutionis virtutem post inquisitionem colligit, ibi: «Ex
praedictis consequitur quod Angeli qui corruerunt, numquam beati fuerunt».
Circa secundum duo facit: primo ponit quamdam viam per quam videtur
Angelos bonos, beatos creatos; secundo excludit eam, ibi: «Sed haec magis
opinando et quaerendo dicit Augustinus quam asserendo».
|
|