Gloria coronatus est in resurrectione; honore in  
confessione paternae majestatis. 
17. LANFR.  Pro omnibus gustaret mortem . Ideo  
gustavit, nam decebat. Decebat Deum, et potuit per  
Christum consummare, id est, salvare nos, quia  
Christus et nos ab illo sumus, quod est:  Qui   
 enim , etc. 
18.  Decebat . Decebat enim, inquit, Deum Patrem  
ut per mortem consummaret Christum auctorem  
salutis humanae. Cur autem decuerit, multis causis  
praetermissis, duas paulo post dicit:  Ut per mortem  
 destrueret eum qui habebat mortis principium, id est,  
 diabolum; et liberaret , etc. 
19.  Ex uno omnes , id est, ex unius Patris dispositione 
pendent. 
20. AMBROS.  Ex uno omnes . Unus enim est Deus,  
a quo omnia; sed ille aliter, aliter nos; ille, quasi  
proprius Filius; nos, adoptivi. 
21.  Fratres eos . In eo quod dicit: Non erubescit  
fratres vocare, ostendit non naturae esse fraternitatem 
nostram, sed misericordiae ejus et humilitatis  
multae. 
22.  Ego ero . De suscepto homine hoc est dictum. 
23.  Et pueri mei . Pueros propter innocentiam nominavit, 
de quibus ait Dominus in Evangelio:  Sinite   
 parvulos   venire   ad   me  ( Marc . X). 
24. LANFR.  Pueri . Pueros vocat fideles, sicut in  
Evangelio:  Pueri, nunquid pulmentarium habetis?  
( Joan . XXI.) Et alias:  Nisi efficiamini sicut puer iste   
( Luc . XVIII). Et Apostolus:  Malitia parvuli estote   
( I   Cor . XIV). 
25.  Quia ergo pueri communicaverunt , etc. Quia  
dederat Pater homines illi futuros honori, et illi,  
futuri sui, carne et sanguine compacti erant, placuit  
Christo homo fieri. 
26. AMBROS.  Quia ergo pueri . Ut haberet unde  
gustaret mortem pro puerorum salute.
  |  
  |