quia plus scivit quam aliquis homo. Falcho qui prius
apparuit in mundo ipse bene cognovit.
31.
Falchones nigri prius apparuerunt. Venerunt a Babilonia
in montem Gabuel, et deinde venerunt in Sclavaniam, et
deinde venerunt ad Polunudum, quod est in pertinentiis Policastri.
Falchones de Palunudo et speriverii de Bruca et
astures de Sclavania, omnes isti sunt meliores qui sunt in
mundo.
32.
Falchones albi et rubei exierunt ex nigris falchonibus.
Masculus de nigris mortuus fuit et femina remansit, et ista
morabatur tristis. Et quando erat in amore, apparuit ei
|
|