aliquid inordinate, vult quodammodo excellere in illo; ideo hoc modo superbia,
ut fertur ad omnia peccata, commune est, secundum quod est desiderium cuiuscumque
excellentiae. Tertio modo dicitur, secundum quod est inordinatus appetitus
illius excellentiae determinatae, cui debetur honor et reverentia; et sic est
speciale peccatum.
Dicendum est ergo, quod sumendo primo modo superbiam et cupiditatem, ex
eis oriuntur omnia vitia sicut ex radice vel initio, et non sicut ex peccato capitali.
Loquendo de utroque secundo modo, oriuntur ex eis omnia peccata, sicut
species ex genere. Loquendo autem de eisdem tertio modo, sic oriuntur ex eis
quaedam specialia vitia; sed interdum ex eis omnia vitia possunt oriri; et frequentius
ex aliquo eorum oriuntur omnia quam ex quovis alio vitio, cuius ratio
est communitas obiectorum ipsorum: quia obiectum avaritiae, scilicet pecunia,
promittit sufficientiam in omnibus quae sunt homini necessaria; et ideo facillime
affectus inclinatur in hoc: similiter etiam excellentia, quae est obiectum
superbiae, videtur esse magis propinquum bonum ipsi homini; et ideo appetitus
facile inclinatur in illam, et etiam magis quam in avaritiam: quia pecuniam
nullus diligit nisi propter aliud quod ex ea consequi intendit, ut in 1 Ethic. dicitur,
sed excellentia est quoddam propter se desideratum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis veniale peccatum non habeat principalitatem
in ratione peccati, potest tamen habere principalitatem in fine ad quem
alia ordinantur; et ideo nihil prohibet veniale peccatum esse capitale vitium.
Ad tertium dicendum, quod unum vitium dicitur caput alterius, secundum quod
aliud vitium ex eo oritur: et quia in nomine filiationis magis exprimitur origo
quam in nomine membri; ideo potius vitia ex his generata dicuntur filiae quam
membra; et vitium ex quo generatur, dicitur potius caput per modum originis,
ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod vitium capitale ibi sumitur vitium grave, quod
poena capitis plectendum est; et ideo aequivocatio est de capitali.
Ad quintum dicendum, quod quamvis quodlibet vitium ex quolibet possit oriri,
tamen quaedam vitia sunt in quae homo facilius inclinatur etiam per se, et illa
ponuntur capitalia vitia; et quaedam vitia sunt in quae non facile inclinatur aliquis
nisi propter finem alterius vitii: et huiusmodi dicuntur esse filiae capitalium
vitiorum; et secundum quod directius potest reduci in finem unius vitii
quam alterius, secundum hoc unum vitium assignatur potius filia unius capitalis
quam alterius, quamvis ex diversis interdum oriatur.
Ad sextum dicendum, quod plura sunt vitia quam virtutes; non tamen oportet
quod plura sint vitia capitalia quam virtutes principales: quia circa unam
materiam in qua est virtus, possunt esse diversa vitia; sed tamen non omnia
habent principale obiectum, in quod facile animus inclinetur.
|
|