: Passio ss. XII Syrorum (BHL 1620, 1622, 6955)

Pag 213


sanos reddebat. Dum quadam autem die Sanctae Resurrectionis
in oratorium suum Domino redderet laudes, uenit ad eum ille angelus,
qui ei custos datus fuit, et dixit ei: «Veni, athleta Christi,
requiesce a labore certaminis et martyrii, qui pro Domino multa
certamina baiulare meruisti; accipe coronam, quam tibi Dominus
misit». Sanctus Britius, cum uidisset angelum Domini, dixit:
«Benedictus Dominus, qui me non separauit a congregatione iustorum,
et in me ostendit misericordiam suam!». Et dum haec
loqueretur cum angelo Domini, quasi tumultus exercitus angelorum
deorsum in pauimentum oratorii descenderunt. Et beatus
Petrus apostolus cum aliis apostolis, et ceperunt psallere uerba
huius antiphonae dicentes: «“Beati, qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum celorum”».
Subiungentes: «“Qui perdiderit animam suam propter me,
inueniet eam in eternum”». Sanctus uero Britius de seipso antiphonam
imposuit dicens: «“Aperite mihi portas iustitiae, et ingressus
in eas confitebor Domino”». Et inter uerba canentis
huius antiphonae sancta illa anima a carne soluta est: quae, multis
uidentibus fratribus, qui ad eius obitum uenerant, in specie columbae
apparuit. Viderunt uiam stratam palliis, gemmis et margaritis
splendidis, celesti tramite cum psallentium angelorum choris

Torna all'inizio