Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 152


et iudicativa sint annexae virtutibus, quia sunt adminiculantes
et annexae prudentiae: continentia vero, et
perseverantia sint dispositiones ad virtutem: heroica sit
supra virtutem: bene dictum est, quod bonarum dispositionum
quaedam sunt virtutes, quaedam annexae
virtutibus, quaedam disponentes ad virtutes,
quaedam vero sunt supra virtutes. Ut ergo
reges, et principes possint bonas
dispositiones mentis habere.
decet eos haec genera dispositionum
cognoscere.

Torna all'inizio