Enimvero de letania maiore turpiter a nonnullis et manifestissime
contra canonum sententias agitur, quia in ea per occasionem beati Marci,
cuius eodem die festivitas est, ieiunium non tenetur. Sed quia conspiratoribus
ventris nostra prorsus assertio ludibrium ducitur, ut supterfugium
desit, ipsa canonica auctoritas simpliciter inferatur. Ait enim Mogotiense
concilium: Placuit nobis ut laetania maior observanda sit a cunctis Christianis
sufficiat et ampla Roma, quae hoc ieiunium non modo decretalis
paginae promulgatione corroborat, sed et viva annuatim veneratione conservat.
Ubi notandum quia geminae festivitati, sancti videlicet Marci
atque Pentecostes, intra cuius spacium sepius dies ista concluditur, ieiunium
sancti patres praevalere sanxerunt, ita tamen ut aecclesiasticum
nichilominus officium solemniter impleatur.
|
|