Azano et reliqua, sicut continentur in precepto Desiderii regis, per
suos fines.
Eo siquidem tempore rara in his regionibus castella habebantur,
sed omnia villis et ecclesiis plena erant: nec erat formido aut
metus bellorum, quoniam alta pace omnes gaudebant, usque ad
tempora Sarracenorum. cessante quoque devastacione et persecicione
illorum, qui tunc evadere potuerunt, ut sua invenire valuerunt,
regis iudicio et precariis possederunt, usque quo Normanni
in Italiam pervenerunt. qui sibi omnia diripientes, castella ex villis
edificare ceperunt, <quibus ex locorumi vocabulis nomina indiderunt>
et ex his, que optinere potuerunt, velud sine rege et sine lege,
agentes, ipsarum se ecclesiarum patronos, immo dominatores dicentes,
vix iusto iure dominis quantum sibi videbatur, et hoc inviti,
census persolvebant per annos. quod malum usque hodie
perseverat, et ecclesiarum predia et possessiones, non sine gravi
sacrilegio, hereditario quasi iure sibi et filiis suis assumunt. sed
iam ad priora.
Traditum accepimus a senioribus quod, sub eodem superiori
tempore, imperator Hludovicus monasterium Sancti Angeli constituerit in Barreglas, quod ab aliis vertitur Valles Regias, eumque,
rebus et possessionibus ditatum, venerabili monasterio Beati Vincencii
subdiderit. sed tempore Sarracenorum incensum, et post
a quibusdam restauratum, et congregacionem fratrum, et abbatem
eis ibidem fuisse ordinatum. sed, in sequenti tempore, a
primo Ottone, secundo quoque, diversis preceptis, in monasterio
Beati Vincencii illum invenimus confirmatum
|
|