Opiniones varie de Inferno secundum c.74v.b
phylosophos et poetas.
Rubrica III
Posita catholica veritate, videamus consequenter
opiniones irritas atque vanas que iam diuturnitate
contabuerunt. Dies enim commenta falsitatum delet
sed iudicia vera conservatur. Asseruerunt multi phylosophi
nil aliud Infernum esse quam mundum nostrum
quem pennosum omni tempore sexu et etate
videbant. In eo namque nimius estus et intensum
exundat frigus. In eodem est fames, sitis variique
dolores animi et corporum cruciatus. In eodem mali
suorum viciorum suppliciis afficiuntur unde Macrobius
in primo li. super Son. Sci. , volens poetarum
patefacere fictiones: " Quidam, inquit, aliud esse Inferos
negaverunt quam ipsa corpora, quibus incluse
anime carcerem fedum tenebris horrendumque sordibus
paciuntur. Hoc anime sepulcrum, hoc Ditis concava,
hoc Inferos vocaverunt, et omnia, que illic esse
credidit persuasio poetarum in ipsis humanis corporibus
|
1
5
10
15
20
|