Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 422

Tomus I


recitationes eructans, classis regiae castrum
fidelium dudum sancto proposito non
sine magnis laborum et sumptuum profusionibus
congregatum, in tempestate maris et fluctuum,
quibus non nisi dominicae potestatis
auctoritas imperat, colluctatione ventorum asseruit
disgregatum. Ex quo tanto vehementioris
causam turbationis assumpsimus
quanto personam vestram pro cunctis
mundi regibus et principibus sinceriori charitate
diligimus, et quanto per id multorum
nobiscum vota fidelium intercessisse suspensa,
Terrae sanctae subsidio, quae Gallicarum
virium tam proximum subsidium
expectabat, devotis affectibus condolemus.
Ista tamen varia relatione perplexi, credere
simpliciter loquacis famae relationi noluimus,
donec super his veritas, quae dubietatis hujusmodi
turbines abluat, nobis lucidior patefiat:
propter quod latorem praesentium ut
ad vos redeat vestri processus [utinam
felicis] notitia instructus, ad vestram
praesentiam duximus destinandum. Vellemus
nihilominus fluctibus placatis Italicis,
vobis esse locorum habilitate vicini, et
qualitercunque res ipsa se habeat, opem
non literis tantum, sed alio subsidio vobis

Torna all'inizio