sententia, ab eo sic nominatum quod breviter capiat  
totius rationis summam. Hoc autem capitulum incipit  
ab eo quod sequitur:  Talem habemus , Et desinit  
ubi dicitur:  Non homo . 
3.  Pontifex . Ad superiorem sententiam redit:  
 Hoc enim fecit semel offerendo . Quasi diceret: rationis  
fuit quod se obtulit,  quia omnis pontifex ad  
 offerenda,  etc. 
4.  Si ergo super terram esset . Ratio cur Christus  
seipsum obtulerit, si, inquit, esset super terram  
quod pro peccatis totius mundi digne posset offerri,  
non esset sacerdos offerre dignus, et ideo mundus  
bene obtulit mundo. 
5.  Coelestium . Coelestia vocat praesentem Christi  
Ecclesiam, cujus pars est in coelis; pars secutura  
adhuc peregrinatur in terris. Hanc figurabant quaecunque  
in sacramentis Veteris Testamenti fiebant.  
Sicut alias:  Haec omnia in figura contingebant illis . 
6.  Exemplar . Exemplar vocatur, et illud quod  
fit, et illud ad cujus similitudinem aliquid fit, sicut  
species, imago, figura, similitudo. 
7.  Melioris . Melioris testamentum vocat praecepta 
evangelica, per quorum observantiam promittitur  
vera justitia et vita aeterna, hoc est enim quod  
sequitur:  Quod in melioribus , etc. 
8.  Vituperans enim . Probat prophetica auctoritate 
quia saeculi locus inquiritur. Quanta autem  
locorum et disputationum subtilitate hae epistolae  
plenae sint, (licet ipse Apostolus in scribendo non  
curaret, ipse enim in sapientia verbi et subtilitate  
sermonum se non loqui alias testatur), perspicax lector  
poterit invenire. Summa disputationis sic se habet:  
 Si illud prius culpa vacasset, saeculi locus non  
 inquireret, vituperans enim , etc. Prius ergo culpa non  
vacavit, id est, hominem a culpa perfecte liberare non  
potuit, sicut econtra de Novo Testamento dicitur: 
 Mandatum sine macula ; et:  Lex Domini immaculata .
  |  
  |