his ipsis, qui a foris impugnabant, excrevit. Ac dum soror, cum multa lamentatione exequias
celebrans, funus, ut decebat, exequitur, comes, qui non minus sorore dolebat, in vindictam
exardescens juvenis, congressu in hostem facto, multos militariter sternens, interimit. Dux
itaque, videns talibus congressionibus suis quotidie vexari et minus proficere, duo castella
ante urbem firmavit: putans taedio et fame facilius eos posse affici. Comes vero, ipsa castella
quotidie lacessens, cum ducem in uno esse sciebat, alterum oppugnabat; cum vero ad idem
succurrendum venire videbat, illo relicto, per medium civitatis ad aliud transibat, sic assidue
certamen localiter alternans.
XXIV. - Nocte vero quadam Melito cum centum militibus exiens, Geracium venit:
urbemque sibi ab incolis traditam ingressus, in suorum usus aptavit. Quod dux audiens,
maxima ira repletus, castella quae ante Melitum firmaverat, militibus muniens, cum toto
exercitu versus Geracium contra urbem tentoria fixit. Geracenses quidem sibi jamdudum
fidelitatem juraverant, non tamen urbem, ut pro libitu suo uteretur, reddiderunt; ne, si forte
castellum in ipsa firmaret, pro velle suo omnes sibi prorsus subjugatos haberet. Dux vero,
quendam de potentioribus urbis notum habens, nomen Basilium, ab ipso ad prandium invitatus,
capucio capite cooperto, ne forte quis esset perciperetur, urbem ingressus, ad palatium
illius solus comestum vadit. Qui ingressus, dum, nil mali suspicans, necdum cibo parato,
colloquiis Melitae, uxoris illius, qui se invitaverat, uteretur, urbicenses, per quendam
famulum domus ducem intra urbem esse cognoscentes, traditionem suspicati, non minimum
turbantur. Undique concurrentibus, tota urbs tumultuatur, omnesque, in arma ruentes, ad
domum, in qua erat, furenti impetu illum extrahere vadunt. Ille vero, qui ducem invitaverat,
impietatem concivium suorum cognoscens et viribus ad resistendum diffidens, dum, versus
ecclesiam profugus, vitam tueri nititur, patrio ense confossus, occubuit. Uxor quoque eius cum
tanta impietate a suis civibus attractata est, ut, stipite ab ipso ano usque ad praecordia
transfixa, inhonesta morte vitam terminare cogeretur. Quo viso, si dux de vita desperavit,
mirandum non est: praesertim cum videret cives a civibus, amicos ab amicis, praelatos a
subditis, absque recordatione alicuius praecedentis beneficii, cum tanto furore crudeli ense
perimi. Stat inter furentium hostium minantia tela miles inermis, quondam multorum millium
debellator, leoninam ferocitatem, quae quasi quodammodo sibi innata erat, in agninam transferens
mansuetudinem. At, cum videret sapientiores quosque, ita qui exitum rei praenotabant,
ad hoc niti ut inordinatum furorem indoctioris vulgi et minus prospicientis quid damni,
quidve lucri, si occideretur, proveniret, animo aliquantulum resumpto, talibus eos verbis
alloqui adortus est: "Nolite - inquit - , nolite superabundatiori laetitia fallaciter extolli, ne
rotalis fortuna, vobis ad praesens arridens, mihi autem adversa, arrisione sua vobis indicium
praenotet in futurum habendae adversitatis, cum nulla potestas, absque divina dispositione,
nemini attribuatur. Quo judicio in me potestatem habeatis, apud vos ipsos reputando conferte.
Nec enim vestris viribus praesens esse perductus sum; sed neque ego, ut vobis aliquid
mali machinaretur, hanc urbem ingressus sum. Vos quidem mihi fidelitatem fecistis; ego
vero quod pactum vobis promisi, in nullo me violasse cognosco. Si forte istud ad utilitatem
vestram aut ad experientiam contingit, ut fidelitas vestra, cuius stabilitatis sit, a nobis
cognita, vos nobis gratiosiores et praemio digniores repraesentet. Tot millibus hominum
uni soli casualiter, non autem militariter circumveniendo, intercepto foedere, mentito, et
absque defensione vitam auferre, nulla laus est. Sed neque, ut reor, quantum de me
vobis aliquid proficuum erit: mors enim mea jugum gentis meae non aufert, sed in vindictam
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|