Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 112


Maria, utraque substantia, diuina scilicet et humana, filius est
unicus dei patris omnipotentis'. Vnicus in utraque substantia, non
adoptiuus secundum Augustinum. Et quoniam non iuxta tuam
uecordiam alterius eguerit per baptismum natiuitatis exordio, humanum
ait genus non posse a lege peccati absolui, 'nisi per unum
mediatorem dei et hominum, qui solus potuit ita nasci, ut ei non
opus esset renasci'. Tu adseres duas sustinuisse temporaliter generationes,
unam ex uirgine, in baptismate alteram. Augustinus docuit
non ei opus esse per baptisma renasci. Idem alibi: 'Sicut enim unus
est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus deus et
homo. Ac per hoc est Christus deus anima rationalis et caro'. Iste
dicit: 'Christus est deus anima rationalis et caro'. Tu uituperas
apostolum Paulum habitare deum dixisse in Christum, non Christum
fuisse deum confessum. Idem ipse in sermone septimo cum
tractaretur euangelium cata Iohannem, quia Christus unicus et non
adoptiuus sit dei filius, 'Oportebat', ait, 'ut ille baptizaret, qui est
filius dei unicus, et non adoptatus. Adoptati filii ministri sunt
unici. Vnicus habet potestatem, adoptati ministerium'.
III 24 (III 24) Beatus igitur Damasus papa in ea uidelicet
epistola, quam ad Paulinum anthiocenae sedis direxerat episcopum,
ita praecedentibus subnectens sequentia intonuit dicens:
'Anathematizat catholica ecclesia et eos, qui duos in saluatore filios
confitentur, id est alium ante incarnationem et alium post adsumptionem
carnis ex uirgine, et non eundem dei filium et ante et postea
confitentur'. Huius nimirum anathematis fulmine tuum percutitur
nihilominus caput, qui uerum filium ante incarnationem, adoptiuum
uero post incarnationem perfida confiteris lingua. Verus enim
et adoptiuus duo sunt, non unus filius. Virum egregiae generositatis
praecipuum rectaeque fidei cultorem Athanasium uidelicet
alexandrinae sedis antistitem pro causa fidei prolixius in ea quae

Torna all'inizio