versus Iuvenicum fugerent in Laudexanam, fingentes se 
non posse redire versus Mediolanum, ut Laudensibus longe 
a civitate remotis ex improviso Mediolanensium exercitus 
ipsos extra civitatem comprehenderet. Quibus, ut statuerant, 
agredientibus civitatem, cum Laudenses eos persequerentur 
acriter, hi, qui supra castellum porte Imperialis 
fuerant, versus Mediolanum a parte fossati, quod dicitur de 
Paneperdito, precaventes, viderunt quam plurima vexilla 
equitum Mediolani venire festinanter. Ortoque clamore 
maximo, cum Laudenses non multum adhuc a civitate distarent 
et suorum clamorem audirent ac pulvinum maximum 
conspicientes post se venire, subito revolutis abenis ad civitatem, 
antequam Mediolanenses possent ibi esse, reversi sunt 
usque ad portam Cremonensem; ibique cum peditibus et arcatoribus 
et balistariis Mediolanenses expectavere. Mediolanenses 
vero cum robore magno ac fremitu venientes perque campos 
ante civitatem currentes, non fuerunt ausi Laudenses aggredi,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |