Ianuensium extimatione, ascendere potest annuatim ad valorem 
C florenorum aureorum vel circa; et de hac elemosina 
magnam partem in hedificatione loci predicti expendi, cui similem 
hermitoriis in tota nostra Provincia nullum scio 
quoad pulchritudinem et omnem commoditatem.  
4. Denique, non longo elapso tempore post obitum  
fratris Peregrini, recepi decretum Archiepiscopi de locatione 
mea in memorata ecclesia cathedrali, cui locationi assensum 
prebui causa rationabili suadente, et nunc in loco vel ecclesia 
civitatis, nunc in hermitorio moram facio, iuxta mee libitum 
voluntatis. Et sum sano corpore, et quantum longevitas vite 
patitur vigorosus et agilis, nichil quidem preter canitiem habens 
de defectibus naturalibus et proprietatibus senectutis. 
5. Sane in isto vasto imperio sunt gentes de omni natione quae 
sub coelo est, et de omni septa. Et conceditur omnibus et singulis 
vivere secundum septam suam. Est enim hec opinio apud eos, 
seu potits error, quod unusquisque in sua septa salvatur. Et 
nos predicare possumus libere et secure ; sed de iudeis et 
sarracenis nemo convertitur; de ydolatris battizzantur quam 
plurimi, sed battizati non recte incedunt per viam christianitatis. 
6. De sanctis fratribus: quatuor nostri fratres martirizati 
fuerunt in Yndia a sarracenis, quorum unus bis in ignen copiosum  
iniectus illesus evasid. Et tamen ad tam stupendum 
miraculum nullus est a sua perfidia permutatus.
  |  
  |