acies. Prima fuit Provincialium, et quorumdam
Romanorum, quibus primus est indictus aggressus;
secunda Gallicorum quamplurium, qui sub
stipendiis militabant; tertia fortassis octingentorum
nobilium strenuorum, qui totum regis,
si expediret, exercitum poterant relevare ruentem.
Primae praeerat Jacobus de Gaucelmo; secundae
regius marescallus, qui regis Karoli verisimiliter
simulabat personam, pro eo quod
ejus receperat coronatoria munimenta, et insignem
sedebat sonipedem phaleris, more regio, et
cooperturis ornatum; tertiae, quae continebat electos,
rex ipse constituerat se ductorem. Prima
petit vasta campestria; secunda ordinata collibus
curvis insidet, ut succurrat; tertia post colles
densis cinctos nemoribus, velut canis catenatus,
mugitu bovis audito, fremescens, adversariorum
zelabat aspectum, ut, si videretur expediens,
opportune prodiret in campum, et improvisos
adversarios offensaret. Ex adverso Corradinus
duas tantum suorum militum fecit alas,
primam quorum militum aciem sequebantur Hispani,
qui fuerant cum domino Henrico profecti,
hanc etiam et Lombardi, quorum dux erat
Galvanus, et eamdem Thusci sub ducatu comitis
Gerardi de Pisis. Hae quidem gentes agrestes ex
tribus nationibus sic collectae, densatim turmam
in altitudine facientes, dum sese in campis glomerant,
constituunt se ipsas inexpugnabiles, et
fortissimas ad cujuslibet discriminis proelium
sicut murum. Vires enim expertas habebant, et
promptos et audaces quasi animos ad pugnandum.
Secundus vero exercitus Corradini manipulus
de clamorosis in bello Theutonicis congregatis
sub nutibus Corradini, ducis Austriae, ac quorumdam
baronum de Alamannia solitae audaciae,
moderabatur habenas. Ex praedictis igitur
directis ad bella manipulis, non vana resultat
crudelitatis opinio, quod si cum illis tribus alis,
quas rex constituerat saepefatus, sola prima
Corradini acies conflixisset, sanguis gallicus,
bello taliter perdito, humum et herbas desuper
faciliter et absque resistentia finaliter madefacere
cogebatur. Sed frustra intentatur aliquid invito
numine superno.
Cap. X
Commisso proelio, atrox post certamen, Galli in fugam
conjiciuntur. Karoli marescallo capto caput
obtruncatur: quamobrem rumor exoritur ipsum
Karolum esse interfectum.
Demum ad haec cohortibus alternatim ad bella
dispositis, et certis signis concertantium moribus
habitis hinc inde statutis, tubae vicissim
sonitum dant terribilem, concrepant cymbala,
coelum remugit clamoribus, et terra resonat quasi
concussa clamoribus tonitruis. Primae etenim
acies stabilitae sub praedictis signis camporum
spatia repente corripiunt, et, effusi per jugera
equites sicut nimbi, continuo voces cum viribus
|
|