Domno A<nnoni> reverentissimo archiepiscopo, Petrus peccator
monachus dignae devotionis obsequium.
In expeditionis exercitio constituti digne non possumus eisdem manibus
et stili currentis articulum texere, et frenis equorum fluitantibus, ut
dignum est, deservire. Sed licet melius sit luculenter eloqui quam mutire,
verumtamen cum necessitas imminet, melius est utcumque mutire quam
penitus obmutescere. Cum nobis ad memoriam, venerabilis pater, labor
tuus et studium venit, nobilis illa fides atque prudentia Ioiadae sacerdotis
menti nostrae subsequenter occurrit. Sicut enim sacra, ut optime nostis,
testatur hystoria, Athalia uxor Ioram cum Ochaziam filium suum regem
videlicet Israel videret extinctum, coepit in omne semen regium immaniter
fremere, posteritatemque David crudelis Bellona temptavit funditus abolere.
Sed insignis ille sacerdos Ioas filium Achaziae pia et multis laudibus
efferenda fraude surripuit, et occulte usque septennium intra templi septa
servavit. Cui postmodum regalis sceptri iura contradidit, eumque ad praesidendum
|
|