IX. 31 Quod quia vos non potestis, ego e contrario
docebo ad ultimum usque diem vite Constantinum et
gradatim deinceps omnes Cesares possedisse, ut nequid
habeatis, quod hiscere possitis. At perdifficile est
et magni, ut opinor, operis hoc docere. Evolvantur
omnes Latine Greceque historie, citentur ceteri auctores,
qui de illis meminere temporibus, ac neminem reperies
in hac re ab alio discrepare. Unum ex mille testimoniis
sufficiet: Eutropius, qui Constantinum, qui
tres Constantini filios a patre relictos dominos orbis
terrarum vidit, qui de Iuliano, filio fratris Constantini,
ita scribit: «Hic Iulianus rerum potitus est ingentique
apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego
quoque interfui». Nec de donatione imperii occidentis
tacuisset nec paulo post de Ioviano, qui successit Iuliano,
ita dixisset: «Pacem cum Sapore necessariam quidem,
sed ignobilem fecit mutatis finibus ac nonnulla
imperii Romani parte tradita, quod ante, ex quo Romanum
imperium conditum erat, nunquam accidit.
Quin etiam legiones nostre apud Caudium per Pontium
Telesinum et in Hispania apud Numautiam et in
Numidia sub iugo misse sunt, ut nihil tamen finium
traderetur».
32 Hoc loco libet vos nuperrimi, licet defuncti estis,
convenire, pontifices Romani, et te, Eugeni, qui vivis
|
|