Solutio
Respondeo, quod quidam dixerunt, nullam ignorantiam, quantum in se est, culpam
esse, sed ratione alicuius annexi, vel praecedentis vel sequentis: praecedentis,
ut causae, scilicet negligentiae addiscendi; sequentis, ut effectus, scilicet
alicuius inordinati actus, qui ignorantiam sequitur. Sed quia de ratione culpae
non est plus, nisi quod sit privatio alicuius quod debitum est haberi, in potestate
eius qui privatur, existens; ideo etiam ipsam ignorantiam secundum se possumus
culpam dicere; si tamen ignorantia privative et non negative accipiatur: et
dico ignorantiam privative acceptam quae est eius quidem quod quis natus est
addiscere, quidquid sit illud: non enim idem est quod omnes scire tenentur, cum
ad plura scienda quidam magis aliis teneantur; unde aliqua ignorantia est peccatum
uni quae non est peccatum alteri: unicuique enim peccatum est ignorantia
eorum quae ad bonos mores et fidei veritatem pertinent; sed alicui in officio
constituto est etiam peccatum ignorantia eorum quae ad suum officium pertinent.
Nec est mirum, si hoc ipsum quod est scientia carere, peccatum est ei qui
potest et tenetur habere; cum etiam carere aliquo corporali ad officium pertinente
peccatum sit, ut tonsura, vel veste ad officium accommodata; et quod ista
in se peccata sint, poena ostendit quae pro eis iuste infligitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod esse in voluntate contingit dupliciter: vel sicut
in subiecto; et hoc modo non omne peccatum in voluntate est; aliquod enim est
in concupiscibili vel irascibili, et sic de aliis viribus; vel sicut in causa, ut scilicet
ipsa voluntas sit domina eius quod in ea esse dicitur, quasi in eius potestate
existens; et hoc modo omne peccatum in voluntate est, etiam ignorantia: ipsa
enim voluntas imperat aliis viribus et intellectui; unde actus aliarum virium
sunt in potestate voluntatis, et defectus earum, scilicet solum illi qui rationi
obediunt.
Ad secundum dicendum, quod ignorantia non est originale peccatum (non enim
ignorantia imputatur puero in peccatum, antequam ad tempus deputatum venerit),
sed est peccatum actuale eo modo quo omissio peccatum actuale dicitur; et
eodem modo convenit peccati actualis descriptio ignorantiae sicut omissioni;
quod qualiter sit, infra dicetur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis scientia, cui opponitur ignorantia, non sit
actus qui est operatio, sed habitus; tamen per operationem aliquam quae est in
potestate voluntatis acquiritur; et ideo hoc ipsum quod est scientiam habere,
voluntati subiectum est; et per consequens hoc quod est scientia carere; et inde
est quod culpae rationem habet.
|
|