basilicam in honore beati Petri apostoli construxit, et multarum
ancillarum Dei cenobium statuit. ecclesiam quoque in honore
sancte Dei genitricis Marie in Loco Sano pari modo edificavit:
que omnia Beatissimi Vincencii martyris monasterio in sequenti
tempore optulit cuius oblacio posi a Gysulfo eius filio duce, per
preceptum confirmata est.
Per idem tempus Vulgarum dux Alzeco nomine, cum magno
exercitu, ad Grimoaldum regem venit, ei se serviturum, et in eius
patria habitaturum promittens. quem ille ad Romualdum dirigens,
ut ei cum suo populo loca ad habitandum concederet, precepit.
quos Romuald excipiens, speciosa loca ad habitandum || tribuit, que
usque ad illud tempus deserta erant: scilicet Sepinum, Bovianum
et Yserniam, et alias cum suis territoriis civitates; ipsumque Alze-
conem, mutato nomine, de duce castaldeum vocitari precepit. qui.
multis temporibus in his locis habitantes, quamquam l<a>tine lo-
querentur, lingue tamen proprie usum non ammiserunt. Radoald
igitur Foroiulanorum duce defuncto, Ferdu<1>fus succedit. quem
Coruolus sequitur, et post hunc Pemmo ducatum promeruit.
Hoc tempore Gisulfus dux Beneventanorum Suram, Arpinum
Romanorum civitates, et Arci pari oppida cepit, et usque in locum,
qui Horrea dicitur castrametatus, totam Campaniam devastavit.
|
|