instruat et informet. Ad quod sciatis quod et ego
et alii plures de carissimis vestris excusationes multas
pro vobis coram domino protulerunt, sed apud eum
magis praevaluit non ei incognita vestrae scientia probitatis,
moderatio, fortitudo, etc., quae virum perfectum
perficiunt et proficiunt dignitati. Restat igitur ut etsi tale
onus vobis displiceat, quia nec assuevistis unquam nec
aliquando affectastis, et gravet etiam inde vestros qui
animum vestrum sciunt, tamen nichil sit aliud respondendum
nisi: «Domine, tu scis quod amo te; si populo
tuo oportunus sum, non recuso laborem. Fiat voluntas
tua, etc. »
(Caetera desunt.)
n. 111
Ut transumptive loquar, ad secularium foedera nuptiarum
tantus est virginei pudoris rubor, tanta deliberatur
a parentibus cautela puellis ut eis contrahendi
tractatus ignaris per interpositas personas et pronubas
puellare connubium incipiat et tractetur. Ubi ergo ad spirituale
matrimonium veniam, quod quanto majori praerogativa
praepollet, tanto per excusationis necessitatem
|
|