51. (1) DE COMMUTATIONE VERBI REGULA GENERALIS.
(2) Verbo igitur alicuius negotii de quo agitur in mente concepto, accipe aliquod substantivum quod ab eo descendat vel ab alio eiusdem significationis verbo sive ipsius expresse imaginem retinente, quo invento, ipsum per casus singulos commutabis, (3) adendo ilia que ad congruitatem orationis et perfectionem pertineant, ut non solum esse, sed bene esse illa quam desideras sententia videatur et tunc, his et illis in animo diligentissime revolutis, quod aptius decreveris illud pone.
52. (1) EXENPLUM DE COMMUTATIONE VERBI.
(2) Et si velis dicere: 'Doleo', accipe fixum 'dolor', scilicet inde natum, cuius constructionem per singulos casus ita poteris experiri: (3) 'Michi manat ex hoc fonte dolor. Hinc surgit michi radix doloris. Materiam sive causam res ingerit hec dolori. Gravem michi seminat hoc dolorem. Intrinsecus me vulneras, seve dolor. Absorbetur meus spiritus a dolore'. (4) Potes etiam summere fixum ab aliis eiusdem significationis verbis, ut sunt 'gemo', 'lacrimor', 'conqueror' et 'suspiro' et per casus similiter variabis, hoc modo:
|
|