Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 126


virum contritione cordis, confessione oris, dispositione bonorum, patrem celestem et patriam,
dum sic obiit, reputatur adiisse factus de peregrino iam civis. Ergo, fili, spiritum consolationis assume
dampno tristitie dampna non augens, que adiectione meroris remedium restaurationis
ignorant.

IV 3

Proprio filio suo etiam Dominus non pepercit, ne ius commune, communis regula in humana natura
exceptionem haberet, que a mortalitate prime corruptionis egressa moriendi necessitatem incurrit.
Nature debitum reddere licet et decet, quia scriptum est: Fili, super mortuum produc lacrimas;
sed vestre non debent a salvatoris lacrimis discrepare, si estis salvatoris amici, qui non pro morte
Lazari, sed pro ipsius revocatione ad miserias temporales planxisse legitur et luxisse. Qui enim ultra
debitum naturam impugnat, non naturam, sed nature impugnat actorem; nec est tutum illi inferre
iniuriam, qui nemini novit inferre. Videte igitur et cavete, ne fraterno affectui post modicum perituro
cedat eternus et salutaris affectus. Ideoque sinceritatem vestram monemus et hortamur attente
per apostolica scripta mandantes, quatenus ob reverentiam divinam et nostram omnem tristitiam
deponentes gaudeatis in illo, qui celestis profunditate consilii disponit et ordinat, vocat et revocat
subiectas sue providentie creaturas, qui affectibus paternis et patriis filios corrigit et ad vitam disponit
eternam, attentius provisuri, ut in sacramentorum suffragiis aliisque operibus pietatis, quod
perire non potest et eternum est, in fratre vivetis eodem, sancti viri Iob consolationem memorie
commendantes post rerum et filiorum amissionem dicentis: Dominus dedit. Dominus abstulit;
sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.

IV 4

Vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus in obitu viri egregii .., fratris vestri, qui tanto
maioris tristitie reliquit materiam, quanto maiori dote natura privilegiavit eundem et prerogativa
morum specialiori titulo insignivit. O mors invida, mors amara, que in eo talem vitem succidit,
dum adhuc ordiretur, pulcherrima vite precisa palmite non relicto. Ecce, quod verebamur, accidit,
et quod timebamus, evenit, quia subtractus est carus legitimo filio non relicto. Scimus quidem causam
adesse doloris, modus tamen non debet deesse dolori, quia Dominus dedit, Dominus abstulit,
in cuius est manibus mors et vita; qui enim dedit originem, dedit et obitum, et sic communis est lex
tam vite quam mortis, quod nil immutatur imperio vel favore. Cum ergo usus sit Dominua iure
suo, nemini fecit iniuriam, licet videatur manus eius ad presens plena fuisse rigore. Ceterum quia
decet, ut voluntati eius nostros conformemus affectus, consulimus et pro gratia petimus speciali, ut
temperato dolore et fluxu lacrimarum restricto iam in vobis parcatis consanguineis et amicis, existentes
aliis consolationis speculum et confortationis exemplar.

Torna all'inizio