Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 154


comitem mature reddi contingeret. At ille respondit: non
solum necem illorum sibi tolerabilem fore, verum etiam se ipsum
morti paratum audacter occurrere, antequam huiusmodi proditione
vitam fedaret, quam hactenus nullius infamie nota resperserat.
Tum is qui missus fuerat, cum intelligeret illius animum ab eo
quod dixerat non posse deflecti, gavarreto ipsius castelli, quem
dudum noverat, interposita fide, multa pollicitus persuasit ei ut
quam primum temporis oportunitas pateretur, Richardum comitem
solveret et hostium ei carceris aperiret. Quadam ergo die, dormiente
Matheo castellano, gavarretus, ut spoponderat, Richardum
comitem a vinculis expeditum eduxit. Cumque mox ad castellanum
itinere recto contenderet, ille ad strepitum pedum excusso
sompno, cum vidisset comitem, repente perterritus ensem
arripuit, et sibi paratas insidias in capud illius facile retorsisset,
nisi proditor, cuius id opera patratum fuerat, amplexus improvidum,
ferientis conatum eluderet, et illi cultro quem tenebat superiorem
dorsi partem inter humeros transfixisset, manu tamen
comitis quam ensi sublato pretenderat vulnerata. Ita Matheo
multis confosso vulneribus, Messanenses Tauromenii castellum
ipsumque comitem alacres receperunt. Hec ubi cancellario nunciata
sunt, tanto repente turbatus infortunio, consilium amicorum
quod diu neglexerat, tum demum expetiit; visum[que est persuadere
regi, ut exerci]tu congregato Messanam] obsessum pergeret,
quod [ille facile prona]que voluntate concessit, ad educendum
exercitum certo ab astrologis termino constituto. Interim
autem Cathaniensibus scripsit ut nichil omnino victualium Messanam
deferrent, neque naves Messanensium ibidem onerari permicterent,
omnesque insuper Cathaniensium naves ad terram

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio