Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 329


37. Imperator revertitur Papiam, facta pace cum Lombardis.
Nunc sancti Syri cesar loca sancta requirit,
Gaudia sortiri, requie quacumque potiri;
Occurrunt pueri, femina, signa, viri.
Portat ei dona tunc conciliata Cremona,
Astans mente bona, satagit salvare coronam;
Cetera turba quidem non tenuere fidem.
38. De bello inter paucos Teutonicos presente imperatore et omnes Lombardos aput Cumas.
Dimissis ducibus sociisque minorificatus,
Mandat, ut a patria miles veniat renovatus.
Venit, et a Cumis transitus ille fuit.
Incipiunt Ligures venientia signa vereri,
Conveniunt omnes armis sua rura tueri,
Occultas acies callida turba gerit.
Alpibus abiectis exercitus exilit ultra;
Ignorant equites, ubi parta pericula surgant,
Et quia nescierant, miles inermis erat.
Vix ibi quingentos equites ad bella retentos
Noveris inventos, reliquos de signo clientes;
Set tamen hec equitum sarcina multa fuit.
Milia bis sena Lombardus miles habebat,
Et peditum numerosa manus vexilla ferebat,
De quibus innumeros cesaris ira necat.
Prosilit ante suos cesar, dum cuncta notavit,
Hostibus infestus cuneos binos penetravit,
Tercius atteritur, quartum virtute fugavit;
Quintus erat validus terribilisque magis.
Rex iubet abscedi; miles iam fessus obedit;
Nox obscura redit; gens mea terga dedit.
Hos ubi pugna premit, nostros fuga facta redemit,
Cumane plebis populum Lombardus ademit,
Clade sui populi languida Cuma gemit.
32. De pace facta inter papam Alexandrum et F. imperatorem aput Veneciam tempore scismatis.
Iam quasi ter senis transactis scismatis annis,
Exulat ecclesia, regalibus obruta bannis,
Et maris et terre multa pericla ferens.
Innumeris precibus monocrator ubique monetur,
. . . . . . . . . . . . matrique reconcilietur,
Det requiem populis, quam pereundo petunt.
Petiit et querit, quisnam locus aptus haberi
Possit, ubi cleri credunt ab hoste tueri,
Nec male terreri, cum sibi tempus erit.
Sors favet Illiricis, Venetis prestamus honorem,
Qua solito more fidei constantia floret,
Here, domo, cerere nulla coequa foret.
Presul Alexander ratibus devectus ab Urbe
Pergit, et innumere veniunt per litora turbe,
Qua Ligurum tute tunc sonuere tube.

Torna all'inizio