quod postulatur extorqueat. (4) Si vero dirigatur in subditos, potest esse preceptiva, comminativa, exhortativa vel consultoria, ut secundum affectum formamque sermonis tam officii quam meriti nomina sortiantur.
28. (1) DE SIGNIS NARRATIONIS ET PETITIONIS.
(2) Hec autem sunt signa narrationis si exordium est premissum: 'hinc est', 'inde est', 'proinde est' et omnia que possunt cum ratione a precedenti exordio trahere argumentum, (3) ut: 'ergo', 'igitur', 'itaque', 'iccirco', 'quare', 'cuius rei causa' 'eapropter' et 'propterea', 'quapropter', 'quamobrem', 'unde', 'quocirca', 'ideo', 'ideoque', 'verum quia', si convenienter, ubi fuerint ponenda, ponantur. (4) Hec eadem sunt petitionis signa si exordium vel narratio est premissa.
(5) Et notandum quod adverbiis localibus, ut: 'unde', 'hinc', 'inde' et coniunctionibus causativis, ut: 'quare', 'quapropter' et 'quamobrem' pulcrius ad signandum utimur quam coniunctionibus illativis.
(6) Notari vero apostolice sedis ob quandam cautelam non signis omnibus his utuntur nec attribuunt petitioni signa que narrationi dederunt. Quod non ideo vitant quia non possit de iure fieri sed ut falsarii melius cognoscantur. (7) Quare frequentius
|
|