Quis michi mulierem formosam cultamque
uel margaritis ornatam, atque continentissimam
oculis obiecerit, ut mores adequet tuos,
et pari oblectamento oculos pascat meos, cum
ad illam suspirent sensus, ad te uero anima
tota intellectusque.
Forsan dum his insisto, epystolam aliam
preteribo silentio, que de incompta litera
mea et tibi accepta ita pulcre, bene et apte
responsiuam facit; et que nobis dum de
Sophonisba que uicta uictorem Massinissam
cepit, tractando iocatur, et refert olim in affrica
gestum, nunc in affrice tue libris esse
pathetice materie fundamentum, dubietatem
simul et delectationem adduxit; ut quid pathetica
ferret materia, nemo nostrum sane uiderit,
etiam autorum gramaticalium mendicato suffragio;
presertim Forensis noster oberrat,
qui fere Uguiccionem totum memorie
commendauit. Sed tandem huc euasimus, ut
quia paticus est qui turpia patitur, materia
illa a te tractanda in qua uitia huiusmodi
|
|