convertetur ad fidem, mediante aliqua pace inter duas novissimas tribulationes,
in quibus sexti sigilli duplicatur apertio. Sicut enim quondam, Babilone percussa,
edificata est Ierusalem vetus in angustia temporis, nec longe post secuta
est Antiochi seva pernicies, ita et nunc simile aliquid tempore sexto fiet.
Tempora igitur apostolorum et martyrum usque ad Constantinum Augustum;
tempus doctorum et vitam ducentium solitariam usque ad Karolum famosissimum
principem; tempus monachorum et clericorum ab eodem principe
usque nunc. Tempus tribulationis magne ecce appropinquat omnimodo. Cum
dicetur pax et securitas, quasi turbo consurget. Sex igitur etatibus mundi comprehenditur
temporalitas; sexta etas mundi sex comprehenditur pari sensu
temporibus.
[3.] Sed hinc oriuntur questiones due non superstitiose nec steriles. Si,
inquit aliquis, propria tempora sint partibus singulis distincta, quomodo unaqueque
quinque partium septem distinguitur distinctionibus? Et si propria tempora
pastorum, propria martirum, propria doctorum sunt et virginum, pariterque
generalis ecclesie, quomodo in tempore primo, quod pastorum dicitur esse proprium,
martyres et doctores et contemplatores et communem vitam ducentes
fuerunt?
Ad quod respondetur. Si sic distincte singuli ordines per singulas mitterentur
etates, ut nullam aliarum communionem reciperent, nec liber ita esset intellectu
difficilis, nec temporum mutatio ad diiudicandum confusa. At quia aliud
est in hoc libro, quod agitur secundum species, aliud quod transit ad genus, et
aliud est in temporibus singulis, quod speciale requiritur, aliud quod communiter
agitur, ea ipsa necessitate, qua ita est, cogimur discutere id quod est, ut nec
in specie pretermittamus genus nec in genere species confundamus.
Verbi gratia. Quatuor animalia nobis scriptura commendat, in quibus quatuor
evangeliste et quatuor sanctorum ordines designati sunt: leo, vitulus, homo,
aquila. Ecce habes specialia quatuor; nam nec leo vitulus est nec vitulus homo
nec homo aquila. Et tamen cum hoc sit, invenitur unumquodque animal secundum
Ezechielem habere quatuor facies, leonis scilicet et vituli, hominis et aquile.
Quocirca et leo trium proprietatibus participare cognoscitur, hoc est vituli,
hominis et aquile; vitulus leonis, hominis et aquile; homo leonis, vituli et aquile;
et aquila leonis, vituli simul et hominis. Sicsic et tempus pastorum vel apostolorum
habuit martyres, doctores et virgines; et tempus martyrum pastores, doctores
et virgines; et tempus doctorum pastores, martyres et virgines; et tempus
virginum pastores, martyres et doctores. Similiter et de quinto tempore intelligendum
|
|