Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1058


Ad quintum dicendum, quod poenitentia, secundum quod dicit actum, non est
nisi de malis praeteritis: sed secundum quod dicit habitum, quo quis dicitur
poenitivus, non exigitur quod aliqua peccata commiserit, sed quod habeat hoc
propositum, ut si contingeret ipsum peccare, statim poeniteret. Ita etiam ad
rationem impoenitentiae sufficit ut aliquis nunquam poeniteat de peccatis, si
qua committet.
ARTICULUS 6
Utrum Adam peccaverit in Spiritum Sanctum
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Adam in Spiritum Sanctum peccaverit. Non enim peccavit in
Patrem, quia non peccavit ex infirmitate; neque etiam in Filium, quia non ex
ignorantia; cum infirmitas et ignorantia ante peccatum non fuerit. Ergo relinquitur
quod peccavit in Spiritum Sanctum.
2. Praeterea, nimia praesumptio de Dei misericordia, est peccatum in Spiritum
Sanctum. Sed Adam peccans de Dei misericordia cogitavit, ut Augustinus dicit,
et supra, dist. 22, habitum est. Ergo videtur in Spiritum
Sanctum peccasse.
3. CONTRA, peccavit appetendo scientiam. Sed scientia appropriatur Filio. Ergo
magis peccavit in Filium quam in Spiritum Sanctum.
4. Praeterea, Augustinus dicit, quod quamvis Adam
non fuerit seductus in hoc in quo mulier, tamen in hoc seductus est quod credidit
veniale quod mortale erat. Sed peccatum quod est ex seductione, est peccatum
in Filium. Ergo peccavit in Filium.
5. Item, videtur quod primus Angelus in Spiritum Sanctum peccaverit.
Irremissibilitas enim est proprietas peccati in Spiritum Sanctum. Sed peccatum
primi Angeli fuit irremissibile. Ergo fuit in Spiritum Sanctum.
6. Praeterea, eodem genere peccati quo tunc peccavit diabolus, etiam nunc peccat.
Sed nunc peccat in Spiritum Sanctum, quia invidet gratiae quae in sanctis
operatur. Ergo et tunc in Spiritum Sanctum peccavit.
7. SED CONTRA, peccatum primi Angeli fuit ex hoc quod potentiam inordinate
appetiit. Sed potentia appropriatur Patri. Ergo peccavit in Patrem.
8. Praeterea, poena non praecedit culpam. Sed malitia computatur inter poenas
peccati. Ergo ex malitia non potuit esse primi Angeli primum peccatum, quod
nullum peccatum praecesserat.

Torna all'inizio