Papias: Ars Grammatica

Pag 213


DE PARTICIPIO

1 Participium est pars orationis, que pro uerbo accipitur, ex quo
deriuatur naturaliter, habens genus et casum ad similitudinem
nominis et accidentia uerbo absque discretione personarum et
modorum: unde et participium dicitur, quod partem nominis
partemque capiat uerbi. 2 Et quia ex utroque nascitur, sequentem
iure exigit locum, et sola hec pars semper est in deriuatione,
nullam propriam habens positionem. 3 Ideo autem repertum est
participium quod omne uerbum (preter impersonale uerbum)
nominis nominatiuo adiungitur intransitiue, ut "lego ego bonus";
si uero nomen per obliquos flectas casus, non potest uerbum nomini
iungi intransitiue, sed loco uerbi subit participium, ut "facio
boni" non dicitur, sed "facientis" uel "legentis boni est" dicitur, "legenti
respondeo". 4 Sic in ceteris casibus, nisi uocatiuo, qui similiter
ut nominatiuus intransitiue iungitur, ut "doctus loquens

Torna all'inizio