Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 132

Ep. 54


in Iudeorum Sarracenorum atque paganorum derisionem. Illi
enim leges suas, licet hoc tempore ad nullam animarum salutem
utiles, nullisque miraculis, sicut lex nostra aeterni regis frequenti
attestatione, clarificatas et corroboratas, prout credunt obseruant.
Nos autem seculi inebriati amore et uana decepti ambitione,
omni religione et honestate cupiditati atque superbiae postpositis,
exleges et quasi fatui uidemur, quia praesentis uitae et futurae
salutem et honorem sicut patres nostri non habemus nec etiam
sicut oportet speramus. Et si sunt aliqui licet rarissimi qui Deum
timeant, pro se utcumque non pro communi fratrum salute
decertant prompta uoluntate. Qui uel quot sunt qui pro timore
uel amore omnipotentis Dei, in quo uiuimus, mouemur, et sumus,
tantum desudent uel usque ad mortem laborent, quantum seculares
milites pro dominis suis uel etiam pro amicis et subditis? Ecce
multa milia hominum secularium pro dominis suis cotidie currunt
in mortem; pro caelesti uero Deo et redemptore nostro non solum
in mortem non currunt, uerum etiam quorumdam hominum
inimicitias subire contepmnunt. Et si sunt aliqui, immo Deo
miserante sunt licet perpaucissimi, qui in faciem impiis usque
ad mortem resistere pro amore christianae legis contendunt,
non solum a fratribus ut dignum est non adiuuantur sed etiam
imprudentes et minus discreti ut dementes habentur.
Sed quia hec et his similia specialiter imminent nobis ut uobis,
indicemus quatenus Deo largiente uicia possimus a cordibus
fratrum auellere et uirtutes in eis plantare. Rogamus et obsecramus
in domino Ihesu, qui nos sua morte redemit, ut tribulationes et
angustias quas patimur ab inimicis christianae religionis, cur et
qualiter patiamur diligenter inuestigando intelligatis. Ex quo enim
dispositione diuina mater aecclesia in trono apostolico me ualde
indignum et Deo teste inuitum collocauit, summopere procuraui ut
sancta aecclesia, sponsa Dei, domina et mater nostra, ad proprium
rediens decus libera, casta, et catholica permaneret. Sed quia
hosti antiquo hec omnino displicent, armauit contra nos membra
sua ut omnia in contrarium uerteret. Ideo in nos immo in apostolicam
sedem tanta fecit, quanta facere a tempore Constantini
Magni imperatoris nequiuit. Nec ualde mirum, quia quanto plus

Torna all'inizio