De duabus partibus que erant in Regio.
Nam due partes erant in Regio, quarum una pars Superior
dicebatur. Alia vero dicebatur Inferior. Ambe tamen partes ex
parte Ecclesie se esse dicebant et erant. Nam pars imperialis
de Regio multis annis elapsis expulsa ibat vagabunda per mundum.
Processu autem temporis aliquantulum sedata est hec discordia
Reginorum, et absque timore habitare ceperunt. Verum
in principio, cum dominus Guido tormentari deberet, rogavit
eum potestas ut amore Dei et sui patienter talia toleraret, presertim
cum male libenter talia sibi inferret, sed oportebat eum
sic facere, et ratione officii ex parte sua, et ratione culpe domino
Guidoni imposite. Cum autem cognosceret dominus Guido quod
pro honore utriusque hoc faciebat potestas, sustinuit patienter,
et quod prius sibi fuisset acerbum atque amarum, postmodum
cognita ratione reputavit iocundum. Et dixit potestati: «Si non
potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua». Verumtamen
fuerunt qui dicerent quod supradictus dominus Guido
nullum tormentum sustinuit mediante pecunia, cui obediunt
omnia, Eccle. X. Nam dominus Rolandus abbas Canosse, qui
filius eius est, centum libras imperialium dedit domino Guidoni
de Corigia et totidem potestati Regino, quorum benefitio evasit
iste tormentum. Et quando insonuerunt rumores quod tormentari
debebat, non permisit potestas quod aliquis ibi esset nisi ipse
cum eo. Et fecit eum aliquamdiu super unum pesatorium farine
sedere et familiariter interim loquebatur cum eo de his omnibus
que acciderant. Cumque descendisset de tali aculeo et in lecto
iaceret in camera, misit pro fratre Iacobo de Palude et retulit
ei qualia passus fuerat in tormento. Post hec descendit de palatio
et ivit ad domum domini Rolandini de Canossa, que erat iuxta
plateam, et erat ibi in solatio tota die manducando, bibendo et
iocunde vivendo. Cum autem prius de palatio communis ad ima
descenderet, faciebat se hinc inde a duobus hominibus substentari,
volens per hoc ostendere quod a potestate fuerat graviter
tormentatus. Sed dicitur a Domino, Luc. XII: Nichil opertum,
quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. Item
|
|