Salimbene de Adam: Cronica

Pag 762


dicunt se illud habere. Illi similiter de civitate Ravenne se illud
habere fatentur, quia revera quidam archiepiscopus Ravennas
transtulit illud corpus sancti Apollinaris de Classe in civitatem
Ravenne timore Agarenorum, ut in Pontificali Ravenne pluries
legi, et reverenter collocavit in ecclesia Sancti Martini iuxta Sancti
Salvatoris ecclesiam, que condam Grecorum fuit ecclesia. Quod
autem inde fuerit postea remotum seu asportatum, per scripturam
aliquam minime repperitur. Igitur corpus sancte Marie
Magdalene veraciter est in castro Sancti Maximini, sicut corpus
sancte Marthe, sororis sue, est Tarasconi. Frater vero istarum
Laçarus Massiliensis episcopus fuit.
De spelunca in qua sancta Maria Magdalena XXX annis hominibus incognita
mansit.
Spelunca vero sancte Marie Magdalene, in qua XXX annis
penitentiam fecit, per XV miliaria a Massilia distat. Et in illa
una nocte dormivi immediate post festum ipsius. Et est in altissimo
monte saxoso, adeo grandis secundum meum iuditium, si
bene recordor, quod mille homines caperet; et sunt ibi altaria
tria et stillicidium aque ad modum fontis Siloe et via pulcherrima
ad eundum, et exterius quedam ecclesia prope speluncam,
ubi quidam sacerdos inhabitat; et supra speluncam tanta adhuc
est altitudo montis, quanta baptisterii Parmensis altitudo conspicitur.
Et spelunca in illo monte ita elevata est a planitie terre,
quod tres turres Asinellorum de Bononia secundum meum iuditium,
si bene recordor, illuc attingere non possent, ita quod arbores
grandes que inferius sunt apparent urtice seu salvie caspi.
Et quia regio illa sive contrata adhuc est tota inhabitabilis et
deserta, ideo mulieres et nobiles domine de Massilia, cum illuc
causa devotionis vadunt, ducunt secum asinos oneratos pane et
vino et turtis et piscibus et comestibilibus aliis, quibus volunt. Verum
in eadem via ad V miliaria prope speluncam est quoddam
nobile monasterium dominarum Albarum multarum, que fratres
Minores intime diligunt et libenter recipiunt atque vident, sedule
ministrando et bonum hospitium eis dando.

Torna all'inizio