Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 70


quod nullius viri lectum violare pertimesceres,
ex quo Altissimi sponsam exquirere non pavescis;
set incunctanter scias et nullatenus dubites,
quod tue persuasiones contra me non prevalebunt.
Et si dares que habes et que habere non
posses, in vanum laboras et semina mandas
arene".
"Si per velum nigrum intelligatis mortalitatem
aliquam assumpsisse, eadem vobiscum desidero
mortalitate potiri et famulari vobis, donec
simul aliquantulum revivamus. Set de avaricie
vicio merito reprehendi poteritis, si michi
mortis vestre denegaveritis particulam. Ex quo
vitam meam in vestra constituo potestate. Et licet
velum sit nigrum, sub eodem tamen menbra
lacte candidiora intueor, unde mille, immo decem
milia traho suspiria, quod non possum illa
gloria perpotiri. Ex eo enim, quod asseritis vos
Illi esse desponsatam, cui angeli serviunt, et eidem
vestram compromisisse virginitatem, dimittere
non debetis, quin mee condescendatis
voluntati, quia celestis Sponsus animam, non
carnem requirit, unde dicitur: "celum celi Domino,
terram autem dedit filiis hominum".
Super eo vero, quod me dicitis persuasione diabolica

Torna all'inizio