efficaciam habent ex ratione, sed leges non ***. Immo magnam
efficaciam habent ex diuturnitate et assuefactione.
Decet ergo reges et principes observate bonas consuetudines
principatus et regni, et non innovare patrias leges,
nisi fuerit rectae rationi contrariae.
Quid est civitas, et quid est regnum, et qualem
oportet esse ipsum existentem in regno et
civitate. Cap. XXXII.
Circa regimen et civitatis (ut superius dicebatur)
erant quatuor pertractanda. vdelicet qualis debet
esse rex sive princeps, quales consiliarii, quales iudices,
et qualis populus. Expeditis ergo tribus, restat dicere
de quarto, scilicet de populo. Sed cum ad sciendum qualis
debet esse populus, et quomod debeat se habere ad principantem,
non modicum amminiculetur scire quid sit civitas,
et quid regnum. Intendimus in hoc capitulo declarare
et diffinire, quid sit civitas, et quid regnum. Sciendum
igitur quod cum civitas sit aliquo modo quid naturale,
eo quod naturalem habemus impetum ad civitatem
constituendam: non tamen efficitur, nec perficitur civitas,
nisi ex opere, et industria hominum. Quae autem ex arte
humana efficiuntur, diffiniuntur, et cognoscuntur potissime
ex fine et bono, ad quod ordinantur. ut potissime scimus
quid sit domus, et qualis debeat esse domus, si sciverimus
ipsam esse factam propter hoc bonum, ut nos volumus quid
est civitas, enumeranda sunt bona illa ad quae deserunt constitutio
civitatis, et animadvertendum est quod bonorum
illorum sit potius. Narrat quidem Philosophus 3. Politic.
volens diffinire quid sit civitas, sex bona ad quae civitas ordinatur.
Est enim civitas constituta populo propter communitatem
|
|