Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 162

Liber II


persona ostendemus. Rogabimus deinde, ut aeque animo ferre velit atque ita rem negabimus, ut ille per nos non stetisse, quo minus efficeretur, existimet nostraque in eum voluntatem, benevolentiam, fidem diligentiamque et praeteritorum officiorum exemplo testabimur et in posterum omnibus in rebus cupidissime pollicebimur dabimusque operam, ne quid ex hac negatione nostrae amicitiae detrahatur. Atque his fere modis in scribendo res certae tractantur.
De consultandi genere.
Cap. XXVII.
Incertae vero res aut nostrae aut alienae sunt. Nostrae fere omnes in consilio capiendo petendoque versantur. Alienae magis variae multiplicesque sunt. In illis enim, ut superius diximus aut optamus aut opinamur aut interpretamur aut id quod tam certis quam incertis rebus commune est, consilium damus. Omnis igitur consultatio, ut a nostris incipiamus, partim talis est, ut sciamus quid nobis agendum sit, partim talis, ut dubitemus atque ab alio quaeramus. Quum incertae rei certum nobis consilium propositum erit, videndum erit qua de causa id ad amicum scribamus. Permagni enim refert, qua de causa quicque scribatur. Nam si nostri consilii rationem ad amicum communicandi tantum gratia perscribemus, si is hoc a nobis petierit, dicemus nos ei satisfacere aut gratificari velle nihilque esse, quod cum eo de nostris rebus per nostram amicitiam

Torna all'inizio