Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 5r


suorum gesta et egregias imagines, oratione sua numero et magnitudine extollere, et est in ea re ita vehemens, ut solam nobilitatem videatur vel solum bonum vel summum omnium, iudices. Sed nollem, iudices, plus eam apud me prestare putaret quam iusticiam et equitatem legum vestrarum. Valeat hec sua ambitio et inanis gloria cum publicus magistratus deposcit, nec noceat iuri meo, iudices. Sed prestate vos – queso – tales in iudicio, ut nemo suspicetur equitatem cause mee nobilitati civitatem donatam esse.
 
De clientelis.
 
Magne sibi glorie dicit, adversarius meus, iudices, quod nemo plures eo habeat ex municipiis Italie fidei sue clientelas commissas. Quod, etsi in aliis civitatibus apud iudices plurimum valeat, tamen in hac nostra iustissima et sanctissima urbe minimum valere nostri maiores voluerunt. Si vero iure et equitate prestabit, non peto, iudices, ut ea res invidiam sibi pariat. Sed qui semper maiorem in clientelis, quas multas habet, fiduciam sibi reposuit, quam in vestra iusticia, queso vos atque obtestor, ut hanc eius temeritatem et audaciam ab hoc procul iudicio amoveatis.
 
Exemplum de hospitio.
 
Confitear necesse est, iudices, domum adversarii mei, multis hospitio patere, nec alium ex civibus nostris esse, apud quem potentes homines frequentius diversentur. Sed horum hominum amicitias – ut intelligo – magis ad iniuria aliorum quam aliqua honesta ratione sibi paravit. Spera>n<t enim se posse quo velit iudicium suum convertere. Vos autem viri fortes, et in ferendis sententiis graves et severissimi, non potestis expectationi bonorum civium satisfacere, nisi arrogantiam et improbitatem huiusmodi retundatis.
 
De sodalitate exemplum.
 
Minime decet, iudices, adversarium meum, in ea sodalitate, quam contraxit cum multis plus presidii, quam in adiumentis cause sue, comparare sepe interminari mihi mortem et vulnera, nisi ab accusatione desistam. Ego vero, iudices, cum vos non ignorem,

Torna all'inizio