Apostolus: «Quod notum est Dei», rationibus nature et consequentia
rerum, «manifestum est in illis». Et quod hoc notum dixerit invisibile
et occultum Dei subdidit: «Invisibilia enim ipsius», id est invisibile,
«a creatura mundi», id est ab homine, «per ea que facta, sunt intellecta
conspiciuntur». Dicit ergo quod Deus est optima traditio occulti.
Hoc occultum vocavit apostolus Iacob optimum cum ait: «Omne datum
optimum et omne donum perfectum desursum est».
Sequitur: Et simpliciter dicendum viventium vita. Simpliciter id est
universaliter dicendum, inquit, quod Deus sit vita viventium, id est
essentia et esse et subsistere eorum que vivunt. Videtur dicere quod omnia
vivant, quorum vita Deus sit. Vivunt quippe corpora que non vegetantur
per essentiam ut lapis, et vivunt que per viriditatem ut arbos et
herba, et vivunt que per sensibilitatem ut quodlibet animal, et que per
rationalitatem ut homo et angelus. Eorum vero que non vivunt, sicut
figmenta ydolorum et ficticia poetarum, Deus vita non est, quia cum
ista nichil sint, sine vita facta sunt, unde Iohannes: «Et sine ipso factum
est nichil». Et quod omnium viventium Deus vita sit, id est eorum
que facta sunt per Verbum, dicit idem Iohannes: «Quod factum est,
in ipso vita erat», id est quod factum est, erat vita in ipso Verbo, id
est vivebat in Verbo et Verbum erat vita illius quodcumque factum est.
Cetera vero que non sunt facta a Verbo, non sunt facta, sed sunt vel
simulata vel ficta. Sed quis hoc sufferat quod id, quod factum est, sit
vita in Verbo, cum illa vita sit lux hominum? Sed melius “vita”
erit ablativus et septimus casus, ut sit sensus: quod factum est, erat in
ipso vita, id est in ipso Verbo et in vita. Vel vita sit hic masculini generis,
ut quod factum sit, sit in ipso vita, ac si dixisset: sit in ipsa vita. Sed
quomodo id, quod factum est, est in ipsa vita? Quia vivit in ipsa vita
vel per essentiam vel per motum vegetationis aut sensibilitatis vel per
vivere rationalitatis, unde dicit auctoritas: «Deus est, in quo vivimus,
movemur et sumus». Vivit enim in vita Verbi angelus et homo rationalitate,
animal arbos et herba sensibilitatis et vegetationis motabilitate,
omnia alia ab istis essentialitate. Sed nature rerum quomodo vivunt in
vita Verbi? Dico quod aut essentialitate, sunt enim incomprehensione
|
|