Paulinus Aquileiensis: Libellus sacrosyllabus episcoporum Italiae contra Elipandum

Pag 186


legerat secundum hominem dixisse: Vado ad patrem, quia pater maior me est. Super
hoc igitur quasi addidisse quiddam convincitur, cum polluto sensu et inpio ore ex suo
intulit: “non solum secundum humanam naturam, sed et secundum divinitatem”; minorem
eum et posteriorem patri mentiri non timuit. Quae numquam in sacrosanctis
evangeliis, in nulla saltem qualibet divinorum testamentorum serie se legisse poterit
adprobare et quasi minuisse de sancti evangelii lectione reus constringitur, ubi surda
et obturata quasi aspis aure eundem unigenitum Dei filium audire dispexerat: Ego et
pater unum sumus.
Hinc quoque videtur minuisse, sed sibi ibi inpudenter addidisse,
sed ad suam perniciem, nihil praeiudicans divinis oraculis. Sancta autem et veneranda
evangelii sacramenta cunctis inviolata seculis permanebunt.
Catholicus vero quilibet doctor, recte sentiens iuxta quod a Domino gloriosius
est praelibatum, quomodo et secundum hominem minor et secundum Deum aequalis
sit patri, haec multiplici evidenter exponendo sermone explicuit; non addidisse vel
minuisse, sed inreprehensibiliter praedicandus est latentia sancti evangelii mysteria
supplevisse. Multa quidem huiuscemodi et his similia obiectionum spicula ex arcu
linguae intorta inveniri poterant, quibus adversantia obtrectatorum confossa pectora
saucioque infecta vulnere reticerent, sed propter brevitatis compendium ab his iam
iamque calamo subtrahendo decrevimus temperare. Nam in apochalipsin Iohannes
apostolus sub unius libri appellatione de tota utriusque testamenti serie contestatus
est dicens: Si quis, inquit, adposuerit ad haec, adponet Deus omnes plagas scriptas in
libro hoc. Et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem
illius de libro vitae et de civitate sancta.

Verumtamen sanctos praedicatores ecclesiae haec non percellit ultionis vindicta,
quos ipsum nimirum apochalipsin librum et unumquodque capitulum scripturarum
multiplicuisse promulgatione laudamus quosque pro his sempiternam credimus recepturos
mercedem. Ipse quippe mediator Dei et hominum, dominus et magister, multa
in parabolis, quas ipse proposuerat, mellifluo divinitatis exponendo ore, verborum
insignia multiplicavit et duobus in via ambulantibus aperuit sensum et incipiens a Mose et
omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant.
Sed
et beatus apostolus non est culpandus, qui legis enigmata per multiplicia disputationum
disseruit verba.
Hucusque propter eos, qui nequeunt ad purum subtiliter intellegere, quid sit in
sacro eloquio addere vel minuere. Nunc autem his ita digestis proposita nostrae
repromissionis debita tandem aliquando pleno reddere calamo iam non differamus.
De causa nempe fidei polliciti sumus contra eos disputare, qui variis erroribus
inplicati non recte sentiunt de mysterio trinitatis, contra eos videlicet, qui de personarum
discretione dubitant, qui ipsum putant esse patrem ipsumque filium, qui inferiorem
filium et posteriorem mentiuntur esse patre, qui tria principia confitentur.
Nos autem cum sanctis patribus unum principium confitemur, patrem et filium et
Spiritum sanctum. Scriptum est enim: Tecum principium in die virtutis tuae. Non
principium, quod incipit, vel quasi initiale, sed principium, quod praecedit omnia, quia
numquam non fuit pater, hoc est paternum numquam defuit nomen, quia semper pater
fuit et est, et numquam non fuit filius, hoc est, quia filii nomen numquam defuit,
quia semper et sine initio filius fuit et est. Contradicimus et per omnia Patripassianis,

Torna all'inizio