Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 376


Nunc nequiores spiritus
In nos faciunt impetus,
Conantur nos invadere
Et perfidie tradere.

Legem ructant bucolicam
Et non fidem catholicam;
Quibus si terga dabimus,
Nichil est, quod pugnavimus.

Si Patarini vicerint,
Quid nobis patres dixerint,
Quorum dignas memorias
Cantamus et victorias?

Patarinorum milia
Velut alga sunt vilia;
Fumus est horum fremitus
Et phantasia strepitus.

Qui hanc umbram timuerit,
Cadaver, non vir, fuerit,
Quod sine flatu sternitur
Et in cinerem vertitur.

Fortes estote, postulo,
Non vos seducat osculo
Quisque ridens sub oculis
Presentans hes in loculis.

Hoc falsum beneficium
Vertetur in exitium.
Finem rerum perpendite,
Calcaneum defendite.

Quid vestra sapientia
Valet nunc, si dementia
Expoliat vos vestibus
Et nudos tradit pestibus?

Torna all'inizio