incorporalium, exceptis in go . 18 In io igitur plerumque a participiis
fiunt in genitiuis assumpta o et correpta i , ut "orati, oratio",
"accusati, accusatio", "stati, statio", "internecti, internecio"(abiecta
t). 19 In go uero desinentia derinatiua, composita uel primitiua,
penultimam producunt natura uel positione, ut "uirago", "compago",
"Cartago", "caligo", "ferrugo", "uirgo"; excipitur "ligo" penultima
correpta. 20 In do quoque e longam uel i uel tu habent ante
do , ut "acredo", "dulcedo", "libido", "cupido", "formido", "fortitudo".
21 Quecumque igitur i uel e habent extremas sillabas nominum
uel uerborum, in e uel in i productam conuertunt et accipiunt do ,
ut "acris, acredo", "dulcis, dulcedo", "libet, libido". 22 Que uero habent
tudo , si a nominibus ueniunt secunde uel tercie declinationis,
genitiuo uel datiuo assumunt tudo, i, antepenultima correpta,
ut "magni, magnitudo", "firmi, firmitudo", "forti, fortitudo", "simili,
similitudo"; sin a participiis uel a participialibus in tus , abiecta s
assumunt do , ut "habitus, habitudo"; a "testa" uel "testu" "testudo",
quod est corporale. 23 Necnon omnia in udo , etiam primitiua,
penultimam producunt, ut "hirundo", "harundo", "hirudo".
|
|